라틴어 문장 검색

X. Nunc ad propositum redeamus, qualiter videlicet in tanta divinae substantiae unitate, tres personae intelligi ac disseri queant, ut quae pronuntiant verba, non abhorreat intelligentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:1)
Secundum quam quidem unionem personae, cum Deus homo factus dicitur, aut aliud quam primitus fuerit esse conceditur, non hoc ex mutatione substantiae, sed unitate personae intelligendum, quia videlicet Deus hominem sibi in unam personam conjunxerit, et rem alterius naturae in hanc unionem sibi sociaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:3)
II. De cujus nunc unitate superest disputare, ut magis videlicet unum conditorem mundo praeesse conveniat quam plures:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:1)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:14)
De sinceritate autem ac puritate divinae substantiae, ut nulla videlicet penitus accidentia, nullas habeat formas, sicut nec partes, Boetius De Trinitate lib. I, cum summam ejus unitatem asseveraret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:8)
De munere Petri Successori demandato prorsus sibi conscius, Benedictus XVI hunc Annum fidei indixit, tempus videlicet gratiae, qui ad magnam credendi laetitiam percipiendam, ad fovendam amplitudinis visionum intellectionem nos adiuvat, quam fides patefacit, ut eandem eius in unitate integritateque confiteamur, Domini memoriae fideles, eius praesentia et Spiritu Sancto agente fulti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:4)
Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio, et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis, aeternitatis subsistentia praemuniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.8)
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
아브람은 자기 조카가 잡혀갔다는 소식을 듣고, 자기 집에서 태어나서 훈련받은 장정 삼백십팔 명을 불러 모아 단까지 쫓아갔다. (불가타 성경, 창세기, 14장14)
Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
아브라함은 일어나 그곳 주민들 곧 히타이트 사람들에게 큰절을 하고, (불가타 성경, 창세기, 23장7)
membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.
아론의 아들인 사제들은 각을 뜬 고기와 머리와 지방을 제단의 불에 얹은 장작 위에 차려 놓는다. (불가타 성경, 레위기, 1장8)
sed interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus,
너희는 주 너희 하느님께서 너희에게 명령하신 대로, 히타이트족, 아모리족, 가나안족, 프리즈족, 히위족, 여부스족을 모조리 전멸시켜야 한다. (불가타 성경, 신명기, 20장17)
Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri,
남아 있는 땅은 이러하다. 필리스티아인들의 온 지역, 그수르족의 온 땅, (불가타 성경, 여호수아기, 13장2)
Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem.
그러나 이스라엘 자손들이 주님께 부르짖자, 주님께서는 이스라엘 자손들을 위하여 구원자를 세우시어 그들을 구원하게 하셨다. 그가 곧 칼렙의 아우 크나즈의 아들 오트니엘이다. (불가타 성경, 판관기, 3장9)
Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
그러다가 마흘론과 킬욘, 이 두 사람도 죽었다. 그래서 나오미는 두 자식과 남편을 여읜 채 혼자 남게 되었다. (불가타 성경, 룻기, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION