라틴어 문장 검색

Spiritus vero sanctus, qui amor Dei dicitur, recte per calorem intelligi videtur, cum in omnibus ipsis amor quo calere pectora dicuntur, frequenter calor sive ignis appelletur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:15)
Noluit autem rex de reunione Britanniae ad coronam Franciae quicquam intelligere videri, quemadmodum et legati nullam de ea mentionem fecissent, nisi quod rex verbo illo invidia aliquid de hac re subinnuisse visus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:13)
«Venerande Pater, satis comperimus, et nunc intelligimus ac videmus quam invalida manus Christianorum sit tecum hic inhabitantium, et quantis subjacentis [0391A] oppressionibus gentilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:7)
Adfuerunt enim illic latentes Arabum insidiae, qui ab Ascalone descenderant in montium latebrosa cacumina videre et intelligere de combustione et populatione regionis, et aliquibus adversari sibi incaute de exercitu occurrentibus in ultione praedarum et flammarum quas passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:8)
Satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionem vocamus, et per consequens quid sit ille fascis quem ligare molimur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 129:2)
video sapere, intelligere, in loco Vereri, inter se amare:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 366)
ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:16)
Quapropter quid sit cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus cantionem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 120:2)
nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:2)
nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 15:2)
partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 131:1)
Nunc videamus quare super egenos et pauperes intelligere debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:1)
Haec Gerhardus intelligens, et nulla se lacrymarum prece videns proficere, summopere ducem exorat ut equum et arma sua sancto praesentaret sepulcro, quae illic Deo famulantibus pro remedio animae suae targiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:12)
Videmus quandoque fieri ut quis doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se litigantes audiat, atque perspicue advertat eos idem re ipsa sentiri et in unum convenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:23)
"Justitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem (Rom. I, 17)," intelligitur quidem fides qua creduntur ea quae non videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION