라틴어 문장 검색

Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum.
유다가 그를 보았을 때, 얼굴을 가리고 있었으므로 창녀려니 생각하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장15)
Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;
병거대 장수들은 여호사팟을 보고, “저자가 바로 이스라엘 임금이다.” 하며, 그와 싸우려고 달려들었다. 여호사팟이 소리를 지르자, (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장32)
quid homines suspicentur videtis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:4)
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:3)
quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:3)
atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 2:3)
quam tibi iam nemo fessus satiate videndi, suspicere in caeli dignatur lucida templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:19)
Nunc autem mihi videntur ne suspicari quidem quanta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 90:1)
nunc nec ubi nec quando te sim visurus possum suspicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 5:7)
sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire, idque in omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 10 1:5)
quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 126:1)
At, Sceledre, quaeso, ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vidisse osculantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 4100)
Huni enim (ut sunt in coniectura sagaces), multitudinem esse longius aliquam suspicati, praetermissis quos viderant, in quietem tamquam nullo obstante compositis, rumpente noctis tenebras luna, vado fluminis penetrate, id quod erat potissimum elegerunt, et veriti ne praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 6:2)
Nec vero Protagoras, qui sese negat omnino de deis habere quod liqueat, sint non sint qualesve sint, quicquam videtur de natura deorum suspicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:4)
non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION