라틴어 문장 검색

Clausa fides miseris, et toto solus in orbe est, Qui velit ac possit victis praestare salutem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:27)
Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:1)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
Accperet felix ne non semel omnia Caesar, Vincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:61)
Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, Qui populos urbisque modo ac virtute regebant, Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque Praestitit et longe vicit sapientia cunctos, Praecipue coluere vigenti numine divos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 33:2)
rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque praestitit et longe vicit sapientia cunctos, praecipue coluere vigenti numine divos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 34:2)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 6:2)
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum, Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus, Adsertor victo redeas ut Caesare;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:58)
Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est.
(세네카, 행복론, Liber V 14:1)
nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi praestant - sive robore animorum vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:2)
Sed illi operibus vincebant, quod et numero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 44:8)
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus matribus et sexum leges vicere severae civibus et vetitis ignavo credere muro tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:78)
Cicero in Caesarianis tanto ille superiores vicerat gloria, quanto tu omnibus praestitisti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4385)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION