라틴어 문장 검색

et de pauperibus terrae reliquit in vinitores et agricolas.
그러나 친위대장은 그 나라의 가난한 이들을 일부 남겨, 포도밭을 가꾸고 농사를 짓게 하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 25장12)
Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus.
그는 평원 지대와 평야에 많은 가축을 가지고 있었으므로, 광야에 탑들을 세우고 저수 동굴을 많이 팠다. 산악 지방과 기름진 땅에는 농부들과 포도밭 일꾼들을 두었다. 그는 땅을 사랑하는 사람이었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 26장10)
Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt;
낯선 사람들이 나서서 너희의 양 떼를 치고 이방인들이 너희의 밭과 포도원에서 일하리라. (불가타 성경, 이사야서, 61장5)
De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas.
그러나 느부자르아단 친위대장은 그 나라의 가난한 이들을 일부 남겨, 포도밭을 가꾸고 농사를 짓게 하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장16)
- De superstitione anseris et capellae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 61:2)
Anserem quemdam divino Spiritu asserebant afflatum, et capellam non minus eodem repletam, et has sibi duces hujus secundae viae fecerant in Jerusalem, quas et nimium venerabantur, ac bestiali more his intendebant ex tota animi intentione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:2)
In odium venit cum victoriis suis capella, non homo, ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum, et his congruentia plurima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 1:2)
Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captives graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos, iussit in medium duci, nostrosque respiciens, En inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes illuvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 1:1)
Post exactam hiemem in ipso sancto quadragesimali ieiunio paucis ante sanctum pascha diebus Aquisgrani terrae motus noctu factus ventusque tam vehemens coortus, ut non solum humiliores domos, verum etiam ipsam sanctae Dei genitricis basilicam, quam capellam vocant, tegulis plumbeis tectam non modica denudaret parte.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 335:2)
Cur olidam munda sequeris plus matre capellam?
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:2)
ecce lupus mouet hostia, uoce capellam Exprimit, ut pateant hostia clausa petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:4)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
"proxime ripam vago pastu lasciviunt, comam fluvii tondentes, capellae."
(아풀레이우스, 변신, 5권196)
Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:1)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION