라틴어 문장 검색

Dixitque Adam: "Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est haec".
사람이 이렇게 부르짖었다. “이야말로 내 뼈에서 나온 뼈요 내 살에서 나온 살이로구나! 남자에게서 나왔으니 여자라 불리리라.” (불가타 성경, 창세기, 2장23)
virago virago dicitur mulier, quae virile implet officium, id est mulier, quae viri animum habet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4681)
Hac igitur ueste uirgo nitet, immo uirago Glossat in hac mentem, uirge dans ocia, fabrum Induit et sparsam mentem componit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:1)
Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장41)
Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 9:1)
Ideoque colubra ipsa tuto estur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 12:1)
qualis Amazonidum peltis exultat aduncis pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago Hippolyte niveas ducit post proelia turmas, seu flavos stravere Getas seu forte rigentem Thermodontiaca Tanaim fregere securi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:33)
Cyrnaeis Siculisque iugis venata virago Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit non saevas pecudes, sed luxuriantes harenae delicias, pompam nemorum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:158)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)
dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI10)
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:12)
Surgunt adverse subrectae fronte colubrae, Vipereumque fluit depexo crine venenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:5)
dido vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3401)
ob quam rem Dido, id est virago, quae virile aliquid fecit, appellata est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 366)
'Elissae' autem Didonis, quae appellata est lingua Punica virago, cum se in pyram sponte misisset, fingens placare manes prioris mariti, cum nubere se velle Iarbae mentiretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 33510)

SEARCH

MENU NAVIGATION