라틴어 문장 검색

postremo tamen etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, saltem id volup est, quom ex virtute formae evenit tibi mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 522)
Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 328)
Legibus occurrunt Nature iuraque soluunt Virtutes, formisque nouis antiqua reformant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:16)
Ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo vir insipiens formam speciemque virtutis expressam ferre non potuit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:20)
Atque ab illo tempore, etsi non deessent qui persuadere ei conarentur haec omnia meras esse praestigias, tamen, sive Perkini blandis obsequiis captus, sive in gratiam magnorum illorum principum exterorum, sive promptus ad arripiendam belli contra Henricum occasionem, eum excepit in omnibus, ac si verus fuisset dux Eboracensis, caussamque eius suscepit, atque (quo magis fidem faceret se pro magno principe eum habere, minime autem pro persona ficta) consensit ut dux iste Perkinus in matrimonium diceret dominam Catharinam Gordonam, praenobilem foeminam, comitis Huntleii filiam regique ipse sanguine coniunctam, virginemque in flore aetatis, eximilae formae et virtutis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 17:2)
sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens tam virtute quam forma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1411)
Quid tibi ego dicam, quod omnes mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 179)
castor haud mirum, si te habes carum, hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma factis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2139)
Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 298)
Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et creatrices habent virtutes, sicut hepar creat virtutes naturales et cerebrum virtutes animales et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:20)
Vocat ergo Noym, que preparet illi Numinis exemplar, humane mentis ydeam, Ad cuius formam formetur spiritus omni Munere uirtutum diues, qui, nube caduce Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:3)
Virtutes eius et vitia, forma corporis et statura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장1)
at Macrochir praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit virtute belli:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, hic eras, forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quom ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 846)
Decorem formae an dignitatem corporis, Animi virtutem an vocis iocundae sonum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION