라틴어 문장 검색

Pericula quoque vitae fortunarumque omnium, quae climacteras Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri septenarios.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 10:1)
culmine deiectum vitae Fortuna priori reddidit, insano iam satiata ioco.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:2)
Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 33:2)
quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:4)
quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:5)
princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 1:1)
magna haec, et nimium fortasse, Graeci putant vel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tris Olympionicas una e domo prodire cunctari illum diutius in vita fortunae obiectum inutile putabat ipsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:3)
et hic quidem disputare solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque superaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:3)
postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 438:1)
Etidem dixit, "Nec vita nec fortuna perpetua hominibus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 30:4)
nam "etsi eapermaneant, quæ dicuntur dona fortunæ, vita tamen inculta etdeserta ab amicis non potest esse jocunda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 107:12)
"Nec vita nec fortuna perpetua est hominibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:15)
Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:4)
ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:10)
etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 133:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION