라틴어 문장 검색

Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 3:1)
quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleverunt vitae officia, unde est et nil iam caelestibus ullis debentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 835)
cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 93:3)
nihil enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, cum fortuna bella restabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:6)
Semper ille aut de studiis aliquid aut de officiis vitae consulebat, semper ita recedebat ut melior factus;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 4:1)
est perdere tanti extinctum vitae officium de parte cerebri, inmunem modo sese anima expertemque nefandi auditus felix stolida conservet ab aure.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1171)
Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 19:2)
Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 19:4)
"Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:68)
Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione earum rerum quas natura praescriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:1)
ego vero haec officia mercanda vita puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 7:5)
stultitiam enim censuerunt constantia, id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:18)
verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 1:1)
nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION