라틴어 문장 검색

immo etsi alia cuncta mihi amare suadeant, viduitas tamen et optimi amissi mariti tristitia omnia mihi vitae solatia contradicunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 13:3)
Placuerat igitur post hunc rerum ordinem cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 16:1)
Nec ullum uspiam cruciabilis vitae solacium aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar dum praesentiam meam parvi facientes libere quae volunt omnes et agunt et loquuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:5)
quo magis hic merito nobis deus esse videtur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:9)
Sed, adueniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium, simul et suae uitae solacium deuota Deo doctrix inuenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:16)
"Non obnitimur, nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:62)
admonet inmiscetque preces partim rogat, partim admonet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1531)
Primae frugiparos fetus mortalibus aegris dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae et recreaverunt vitam legesque rogarunt et primae dederunt solacia dulcia vitae, cum genuere virum tali cum corde repertum, omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:1)
Si concesseritis postulata, vitam praestatis amissam et solatia multa vivendo;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:9)
Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 17:1)
Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장1)
Si gentiles hanc vitam carperent, si Iudaei, haberem solacium non placendi eis, quibus displicet Christus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:7)
Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:20)
multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 4:11)
Aestima tu, quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 5 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION