라틴어 문장 검색

Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:8)
vobis autem tantum debiti obligatione constringor in cunctis laudabilia meis actibus operari et nullius improbitatis macula vitiari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:11)
Nemo enim ita grandis simulator invenitur amoris vel tam fraudulenter amare, qui quum ipsius Cupidinis attingitur armis, eius fides cunctis non appareat explorata, et nullius plicae macula vitiari, et qui suas non studeat improbitates obtegere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:6)
Nunc intuendum est qualiter insolentis arrogantiae ampullositas humanas mentes erigat in tumorem, cujus infirmitatis contagione funesta vitiata [0467B] hominum multitudo, dum se supra se insolenter extollit, infra se ruinosa descendit, sibi derogans arrogando, se deprimens erigendo, se sibi auferens efferendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:1)
et cuique praedae, sicut jejuni et longa abstinentia macerati, nunc totius beili immemores.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:8)
Tum tandem victus prae nimia jaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et viribus exhausta, et ipse in tentoria reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:5)
Et si ante habueris domum quam iuxta te hospitaretur malus vicinus, priusvendas domum quam maceras iuxta malum vicinum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:12)
Aliis placet auras (ut solent) aquasque vitiatas faetore cadaverum, vel similibus, salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 5:1)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
"nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:41)
Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 17:1)
Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 6:1)
at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se, et vitiant et obtinent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:6)
Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 5:2)
Si ex te tacente fieri possem certior, Ere, quae miseriae te tam misere macerent, Duorum labori ego hominum parsissem lubens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION