라틴어 문장 검색

quia veris tempore etiam corruptarum radices vitium pullulare potuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:5)
ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:2)
eumque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:2)
sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:4)
cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:2)
'lapidem' autem 'bibulum' ('bi- bulum') hic non lapidis epitheton est, sed (ostendit) ex lapide bene- ficium, id est per quem terra umorem possit ad radices vitis admittere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3484)
sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:5)
Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:7)
Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus superfundes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:3)
si enim radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus, uno genere essent in omnibus locis et regionibus omnium sapores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장50)
Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:3)
corylum sere radices enim eius nocent vitibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2991)
Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut in capite vitis aut in crure vicino radicibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 2:3)
Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:6)
Itaque aut veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus,aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus adnectantur singulae transversae perticae in unam partem ordinis - quod genus iugi cantherium vocant rustici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION