라틴어 문장 검색

Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:2)
Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum vel occluserit se a fluxu.
고름이 흘러 생기는 부정은 이러하다. 그곳에서 고름이 계속 흐르든, 그곳에서 고름이 더 이상 흐르지 않든 그는 부정하다. (불가타 성경, 레위기, 15장3)
Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.
어떤 결함이든 흠이 있는 소나 양을 주 너희 하느님께 제물로 바쳐서는 안 된다. 주 너희 하느님께서는 그것을 역겨워하신다. (불가타 성경, 신명기, 17장1)
si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.
만일 그대들이 오늘 여루빠알과 그분의 집안을 진실로 그리고 흠 없이 대하였다면, 아비멜렉을 두고 기뻐하시오. 아비멜렉도 그대들을 두고 기뻐하라고 하시오. (불가타 성경, 판관기, 9장19)
Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribus tuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam in fastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio et exiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis.
그러니 이제 얘야, 네 동포들을 사랑하여라. 그리고 네 동포들에 대하여, 네 겨레의 아들딸들에 대하여 마음속으로 교만한 생각을 품고서는, 그들 가운데에서 네 아내를 맞아들이지 않는 일이 없도록 하여라. 교만은 파멸과 큰 혼란을 가져온다. 또 나태는 손실과 큰 곤궁을 가져온다. 나태는 굶주림의 어머니다. (불가타 성경, 토빗기, 4장13)
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
악의 마력은 좋은 것들을 무색하게 만들고 솟구치는 욕망은 순수한 정신을 훼손하기 때문이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장12)
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
그리스도 예수님께 속한 이들은 자기 육을 그 욕정과 욕망과 함께 십자가에 못 박았습니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 5장24)
ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
시기와 이기심이 있는 곳에는 혼란과 온갖 악행도 있습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장16)
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
어리석은 이들이 결점을 회피하는 동안, 그들은 반대편의 결점에 달려가고 있다. (호라티우스의 풍자, 1권, 02장14)
est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
다른 이들의 흠은 분간하면서 자신의 것은 무시하는 것은 어리석음의 특징이다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:11)
Propriis repletam vitiis post tergum dedit, Alienis ante pectus suspendit gravem.
자신만의 잘못으로 가득 찬 것은 등 뒤에 주었고, 다른 이들의 잘못으로 가득 찬 무거운 것은 가슴 앞에 매달았다. (파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De vitiis hominum.2)
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
어리석은 이들이 결점을 회피하는 동안, 그들은 반대편의 결점에 달려가고 있다. (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.14)
Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt ;
우리는 다른 이의 잘못은 눈 앞에 두지만, 우리 것은 등 뒤에 있다; (세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:5)
Amici vitia si feras, facias tua.
친구의 잘못을 지지하는 것은 당신이 잘못을 저지르는 것이다 (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 010)

SEARCH

MENU NAVIGATION