라틴어 문장 검색

adamas punctuatus sculpit in vitro;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:20)
Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
금과 유리도 그와 같을 수 없고 진금 그릇들과도 바꿀 수 없으며 (불가타 성경, 욥기, 28장17)
ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ".
네 이마를 바위보다 단단하게 하여 금강석처럼 만들었다. 그러니 그들을 두려워하지 말고, 그들의 얼굴을 보고 떨지도 마라. 그들은 반항의 집안이기 때문이다.” (불가타 성경, 에제키엘서, 3장9)
Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
성벽은 벽옥으로 되어 있고, 도성은 맑은 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장18)
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
열두 성문은 열두 진주로 되어 있는데, 각 성문이 진주 하나로 이루어져 있었습니다. 그리고 도성의 거리는 투명한 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장21)
Facilius enim posses de individuo adamante ungue praecidere quam humano ingenio quidquam ex reposito mulieris peculio de ipsius voluntate praesumere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:2)
fundo vitri subsidat in imo Argenti stagnum;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:9)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:25)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
Simile sibi simileattrahere adamantis est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 29:4)
Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, et Maeotae et , Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 31:1)
nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:6)
Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:3)
si alia, vitrum humidum est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION