라틴어 문장 검색

Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit.
그러자 정말 그렇게 되었다. 기드온이 다음 날 아침 일찍 일어나 양털 뭉치를 짜자, 그 뭉치에서 물이 한 대접 가득히 나왔다. (불가타 성경, 판관기, 6장38)
Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
금과 유리도 그와 같을 수 없고 진금 그릇들과도 바꿀 수 없으며 (불가타 성경, 욥기, 28장17)
Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
성벽은 벽옥으로 되어 있고, 도성은 맑은 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장18)
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
열두 성문은 열두 진주로 되어 있는데, 각 성문이 진주 하나로 이루어져 있었습니다. 그리고 도성의 거리는 투명한 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장21)
In eodem vero prato iucundo concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula consistebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:5)
fundo vitri subsidat in imo Argenti stagnum;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:9)
Sin sese immodicum attollens argenteus humor, Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri, Jam sitiunt herbae, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent consumto prata virore.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:14)
Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:25)
Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 4:3)
Hanc sua conca tegit, cornua longa latent.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:2)
Quod geris in conca, cibus est.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:6)
tibi surripit illum Conca cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:7)
concam frange cibusque cadet.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:8)
Vt concam lanies, pro uiribus utere sensu.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION