라틴어 문장 검색

Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
sed quod in De- mosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non versibus conscripse- runt, nos quoque utilitati legentium providentes inter- pretationem novam novo scribendi genere distinximus'. cum vero in profanis quidem libris Latinis tam raro adhibita sit ut e codicibus nunc extantibus praeter RVG vix unus alterve sic scriptus esse videatur), nimis audaces non erimus, si hos Tusculanarum codices aetate fere aequa- les ex eadem officina prodisse statuemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말194)
Carolingorum aetate Tusculanae disputationes e libro per cola et commata scripto externa specie fideliter servata in novum exemplar translatae sunt e quo alii codices describerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말199)
Et illud hinc est comma quod Arbiter fecit tale "Anus recocta vino trementibus labellis"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXI3)
certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:4)
unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 124)
elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:3)
arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras resonetque manu pulsa citata vocale chelys:
(세네카, 아가멤논 7:5)
porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior, deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:2)
elegos frequenter subditos senis pedibus rotavi commate bino.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION