라틴어 문장 검색

Vel cum idem sit id quod est album esse nigrum, et albedinem et nigredinem eidem simul inesse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:15)
non tamen ut possibile est id quod est album esse nigrum, ita etiam possibile est albedinem et nigredinem simul eidem inesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:16)
Virtutum autem nullus posset ornamenta tenere, si minimi quoque vitii nigredine maculetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:5)
Vestit eum color obscurus quem possidet ipsa Nigredo, nullum passura colorem, Nec plebeia uiget generis fortuna, sed Ethon Hunc genuit, qui Solis eqos se gaudet habere Fratres et fratrum sese deffendit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:5)
Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus illucet et contra solis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet, aut in contrariam gratiam variat aspectum, et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caeruleos columbarum collis flosculos aemulatur, vel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:1)
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum, Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:21)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:4)
unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 124)
arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras resonetque manu pulsa citata vocale chelys:
(세네카, 아가멤논 7:5)
circa galli cantum, dehinc nigredine subsequente ad lucem propriam reuersa.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]12)

SEARCH

MENU NAVIGATION