라틴어 문장 검색

Ezechias autem etiam haec addidit: " Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini ". Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta.
히즈키야가 다시 말하였다. "이제 그대들은 주님을 위하여 자신들을 성별하였소. 가까이 다가와 희생 제물과 감사 제물을 주님의 집에 바치시오." 그러자 회중이 희생 제물과 감사 제물을 가져오고, 또 마음에서 우러나오는 사람마다 번제물을 가져왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장31)
quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt
나는 증언할 수 있습니다. 그들은 힘이 닿는 대로, 아니 그 이상으로 기꺼이 내놓았습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 8장3)
Ad haec verba regis universi qui aderant de regno Jerusalem fiunt voluntarii ad expeditionem Rohas agendam, et conferendam opem obsessis conchristianis, ut cum Turcis bellum inirent, et animas pro fratribus darent, iterant apparatum, renovant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:1)
Etenim absque illa saburra navis vacillabit unus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:9)
Qui enim ingenio sobrio sunt et solido plus habent saburrae quam veli.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:20)
Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus.
(카이사르, 아프리카 전기 48:1)
Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C.
(카이사르, 아프리카 전기 93:4)
Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille.
(카이사르, 아프리카 전기 95:2)
His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare.
(카이사르, 내란기, 2권 38:1)
His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum;
(카이사르, 내란기, 2권 38:4)
sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat.
(카이사르, 내란기, 2권 38:5)
respondent Saburram.
(카이사르, 내란기, 2권 39:4)
Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant:
(카이사르, 내란기, 2권 40:3)
Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
(카이사르, 내란기, 2권 41:2)
Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.
(카이사르, 내란기, 2권 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION