라틴어 문장 검색

proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 230:1)
et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:3)
Hic ab ea divertere quaerit, mulier vero ipsum in pristino retinere cupiens statu eiusdem voluntati contradicit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 7:2)
quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 220:5)
ego te, quae plurima fando controversia est plena, in qua et purgat obiecta, removens a se crimen ingrati, et veniali utitur statu, profectionem suam retorquens in voluntatem deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3331)
non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 3:1)
fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 181:2)
sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 228:1)
dicendo autem, si ad Italiam sine deorum voluntate venerunt, dent poenas, ostendit statum esse absolutum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 313)
tantum hoc meum duco, vestras invitare personas expectare voluntates laudare sententias, et 1 cum in locum statumque pontificis quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum, a me procedat obsequium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 4:3)
Pro suo enim loco et animo, quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus , se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiorum, dum aequis omnibus consulit, plenus, alienae custos salutis, nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit, et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter, secunda numinis voluntate delata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 12:1)
quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 126:1)
cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:3)
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:2)
Id etiam esse non sincerae neque amicae voluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonis, quod de optimo statu reipublicae civitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris qui primi in volgus exierant, opposuit contra conscripsitque diversum regiae administrationis genus, quod Παιδείασ Κύρου inscriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION