라틴어 문장 검색

Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et . Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta, heroicis composita versibus, cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, Euhages vero scrutantes sublimia, leges naturae pandere conabantur internas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 8:1)
Nec diutius quivi tantum cruciatum volup- tatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud savium impressi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:1)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
Cui res audacter magnas parvasque iocumque Eloqueretur sed cura malaque et bona dictu Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret, Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:2)
transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:1)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
neque enim ipsorum conviviorum delectationem volup- tatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:4)
Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 795)
Bene factum, et volup est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 455)
Non sunt otiosi, quorum volup- tates multum negotii habent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:2)
tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:4)
volup- tates honestas, permissas, tamquam parum decoras fortunae tuae reicies ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:5)
Temperantia autem cum volup- tates minuat, summi boni iniuria est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 51:2)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION