라틴어 문장 검색

sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari );
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:1)
at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
si igitur voluptatis sensum capit, doloris etiam capit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:4)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
cum utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:5)
verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:2)
Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:9)
sensum quendam voluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis video superesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 12:2)
eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:9)
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:1)
Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non mente satiantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:3)
modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 47:4)
Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 10:2)
Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:13)
Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos immortales benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION