라틴어 문장 검색

Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)
tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:6)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
"nam quae mea magna voluptas, utilitas vestrae magna sororis erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권369)
Sed haec quamvis plurimum delectent,utilitas tamen vincit voluptatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:1)
At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi.
(세네카, 행복론, Liber V 115:2)
atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri voluptas, legi auctoritas erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 6:5)
Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:4)
neque oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 5:3)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius voluptatem dulcius> vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)
non enim mediocri adficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 2:2)
Voluptas autem, inquit, vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 7:2)
nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 70:3)
quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum voluptate legimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION