라틴어 문장 검색

Leviculum quiddam est quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:2)
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφωͺ senatus consulto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:3)
quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:2)
inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:17)
similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 484:1)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
[credo ego illum iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2166)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 35)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION