라틴어 문장 검색

Continuo peregrini, consolatione virorum fortium respirantes, reversi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac vulnerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:7)
magna pars uulnerati aut occisi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장5)
vineis incensis, multis hostium volneratis et occisis, consulum quoque alterum - sed utrum auctores non adiciunt - gravi volnere ex equo deiectum prope interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 181:1)
peregrinorum centum tantum, praeter vulneratos, ibidem occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:17)
Occisorum vero et vulneratorum capita Christiani amputantes, secum in signum victoriae deferenda in sellarum suarum corrigiis ad tentoria sua detulerunt, et ad societatem, partim in tabernaculis relictam circa urbem ad prohibendum exitum inclusorum, cum gaudio reversi [0427B] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:16)
Utrinque hac die bello gravati sunt, alii occisi, alii vulnerati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:11)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
Multis eius occisis, compluribus vulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 75:11)
multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:9)
Perbrevi omnes ducis adjutores aut vulnerati, aut occisi sunt, Washingtonio excepto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.74)
Dux Howe, cujus virtus hac pugna clarissime perspecta, paulisper fere solus permansit, praefectorum militumque parte maxima aut occisa, aut vulnerata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.41)
sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:9)
Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 7:1)
Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:2)
Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION