라틴어 문장 검색

Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.
자신의 어리석음을 감추는 사람이 자신의 지혜를 감추는 사람보다 낫다. (불가타 성경, 집회서, 20장31)
Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 15:1)
Id vulgo dicitur aurum coronarium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 7:1)
Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:5)
et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장24)
Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello Constabit nummis quattuor empta tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, III1)
dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7211)
Quam me iuvat, quod in causis agendis non modo pactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 8:4)
Summo die abeuntibus nobis - tam diligens in Caesare humanitas - xenia sunt missa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:1)
ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장18)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)

SEARCH

MENU NAVIGATION