라틴어 문장 검색

dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;
술 취한 아내는 분노 덩어리다. 그 여자는 제 치부를 감추지 않으리라. (불가타 성경, 집회서, 26장8)
Nam verus zelotypus semper timet ne ad suum conservandum amorem propria non valeant sufficere obsequia, et ut qualiter amet ametur, atque recogitat quanto cogeretur anxiari dolore, si coamans eius alteri copularetur amanti, quamvis hoc credat posse nullatenus evenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:6)
"Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite."
(아풀레이우스, 변신, 5권250)
Pegasum indutum illum metu magis volaticum fuisse ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum et adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:5)
"Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus, et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus, dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam auream capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:3)
Inter attributa autem veri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:6)
Inter vincula praestantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet, quod nunquam faciet si sum inveniat zelotypum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:24)
Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:31)
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert a digitis, quas in vaginae fronte solebat ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V25)
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
o Academiam volaticam et sui similem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 5:11)
nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:2)
Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:1)
Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit,1 filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:2)
Antamonides Ita ut occepi dicere, lenulle, de illa pugna Pentetronica, quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 115)

SEARCH

MENU NAVIGATION