라틴어 문장 검색

M. Catonis verba sunt ex oratione quam de Achaeis scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:1)
achaica castra videtur alios Danaos, alios Achaeos dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4623)
Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita- liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 768)
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
recitatae et epistulae divi Vespasiani ad Lacedaemonios et divi Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani ad Avidium Tigrinum et Armenium Brocchum proconsules, item ad Lacedaemonios;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:2)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !
(세네카, 행복론, Liber V 97:2)
attendunt cunei, spectatur Achaeis ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu obruit et prensa vovet exspirare corona.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum75)
signum terris, unde omnis Achaei ora maris late Pelopeaque regna resultant, audiit et medius caeli Parnassos et asper Eurotas, dubiamque iugo fragor impulit Oeten in latus, et geminis vix fluctibus obstitit Isthmos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권36)
manet ingens gloria Nympham, cum tristem Hypsipylen ducibus sudatus Achaeis ludus et atra sacrum recolet trieteris Ophelten.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권327)
Interea campis, nemoris sacer horror Achaei, terrigena exoritur serpens, tractuque soluto immanem sese vehit ac post terga relinquit, livida fax oculis, tumidi stat in ore veneni spuma virens, ter lingua vibrat, terna agmina adunci dentis, et auratac crudelis gloria fronti prominet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권189)
eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 446:1)
De pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 454:1)
vocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 460:1)
postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 461:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION