라틴어 문장 검색

aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus, iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권205)
Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:5)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
lucus Agenorei sublimis ad orgia Bacchi stabat et admissum caelo nemus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권243)
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
(호라티우스의 두번째 편지, 248)
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 245)
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni.
아브라함은 브에르 세바에 에셀 나무를 심고, 그곳에서 영원한 하느님이신 주님의 이름을 받들어 불렀다. (불가타 성경, 창세기, 21장33)
indecores decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus nemoris' 'o' in genetivo correptum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2311)
Interius ubere glaebae satis admodum laeta, ortorum nemorumque amoenitatae gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:4)
Erat quidem locus herbosus et nemoris undique vallatus arboribus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:2)
Quam in eodem quidem nemoris loco repperit, in quo primitus eam ambulando dimisit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:28)
lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:10)
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum Conuenere locum mellitaque carmina sparsim Commentantur aues, dum guturis organa pulsant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:1)
In medio nemoris euadit in aera montis Ardua planicies et nubibus oscula donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:1)
Hic nemus ambiguum diuersaque nascitur arbor:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION