라틴어 문장 검색

Quis enim ferat Iovi fulmina vibranti praeferri Migginem, Iunoni.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:2)
et indignatur Iuno, quod, cum nubes suae sint, pariter eis Minerva ac Iovis fulmine usa sit, cum sibi neutrum prosit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4215)
unde eum a Iove fulmine ad inferos tradunt esse trusum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2874)
nam cum audisset strepitum cyclopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7637)
illic nutritus a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 622)
quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1825)
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
Non enim te puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 62:2)
non enim te puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 62:2)
In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, Quod bene pro caelo mitteret ille suo - Clausit amica fores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 17)
ego cum Iove fulmen omisi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 18)
"satis est iam criminis, ipse confitetur Thascius, ipse Iovis fulmen negat, expedite ferrum, carnifices, gladio poenam luat hostis idolorum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.37)
Pindus incumbat mihi atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
(세네카, Hercules Oetaeus 20:44)
talia dicentem toto Iove fulmen adactum corripuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권431)
huic fulmina vibrat Iuppiter;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:86)

SEARCH

MENU NAVIGATION