라틴어 문장 검색

sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 1:1)
ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:1)
"Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via" etc. Nam etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:45)
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,cerritus fuit?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장197)
Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:7)
lymphata percussa furore Lympharum, sicut cerritos a Cerere dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3774)
numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 2:5)
Hellade percussa Marius cum praecipitat se, cerritus fuit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:42)
Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2283)
tu certe aut laruatus aut cerritus es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 267)
nstitit plantam quasi luca bos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 457)
num laruatust aut cerritus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 43)
ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias, neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 117)
At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3147)

SEARCH

MENU NAVIGATION