라틴어 문장 검색

conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:1)
Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 1장1)
At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos summittebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장6)
Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장1)
eis Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장3)
insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 1:2)
Gaius Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:4)
Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
이러한 사실을 깨달은 베드로는 마르코라고 하는 요한의 어머니 마리아의 집으로 갔다. 거기에는 많은 사람이 모여 기도하고 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 12장12)
Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
그리하여 그들은 감정이 격해져서 서로 갈라졌다. 바르나바는 마르코를 데리고서 배를 타고 키프로스로 떠나갔다. (불가타 성경, 사도행전, 15장39)
et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
그래서 온 도시가 혼란에 빠졌다. 사람들은 바오로의 동행인 마케도니아 사람 가이오스와 아리스타르코스를 붙들어, 일제히 극장으로 몰려갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장29)
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
베로이아 사람 피로스의 아들 소파테르, 테살로니카 사람 아리스타르코스와 세쿤두스, 데르베 사람 가이오스, 티모테오, 아시아 사람 티키코스와 트로피모스가 바오로와 동행하였다. (불가타 성경, 사도행전, 20장4)
Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater. (
나와 온 교회의 집주인인 가이오스가 여러분에게 인사합니다. 이 도시의 재정관 에라스토스, 그리고 콰르투스 형제가 여러분에게 인사합니다. ( (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 16장23)
Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,
나는 여러분 가운데 크리스포스와 가이오스 외에는 아무에게도 세례를 주지 않은 일을 두고 하느님께 감사를 드립니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 1장14)
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata - si venerit ad vos, excipite illum -
나와 함께 갇혀 있는 아리스타르코스, 그리고 바르나바의 사촌 마르코가 여러분에게 인사합니다. 이 마르코에 관해서는 여러분이 이미 지시를 받았으니, 그가 여러분에게 가거든 잘 받아들이십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 4장10)
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
루카만 나와 함께 있습니다. 마르코는 내 직무에 요긴한 사람이니 함께 데리고 오십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION