라틴어 문장 검색

sed vera iuventus, verus ductor adest et vivida Martis imago.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:176)
qui iam cum fugeret flexo pede cornua nudans, tu stabas acies solus, te sparsa fugaci expetiit ductore manus, te Marte pedestri sudantem repetebat eques, tua signa secutus non se desertum sensit certamine miles.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 123)
Nullo nam Marte subactus, Intra castrorum timuit tentoria ductor Perdere successus scelerum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:3)
hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem largitus Danais, quod non super ipsa iacentum corpora belligeras acies Martemque secundum miscuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권342)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Et ille: " Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
그러자 모세가 다시 말하였다. “우리를 버리지 마십시오. 이 광야 어디에 진을 쳐야 할지 장인께서만 알고 계시지 않습니까? 우리의 길잡이가 되어 주십시오. (불가타 성경, 민수기, 10장31)
Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.
너희 앞에 서서 가시는 주 너희 하느님께서는, 너희가 보는 앞에서 이집트에서 하신 것과 똑같이 너희를 위하여 싸워 주실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 1장30)
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima
그분은 불 뱀과 전갈이 있는 크고 무서운 광야, 물 없이 메마른 땅에서 너희를 인도하시고, 너희를 위하여 차돌 바위에서 물이 솟아나게 하신 분이시다. (불가타 성경, 신명기, 8장15)
Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ".
너희는 힘과 용기를 내어라. 그들을 두려워해서도 겁내서도 안 된다. 주 너희 하느님께서 너희와 함께 가시면서, 너희를 떠나지도 버리지도 않으실 것이다.” (불가타 성경, 신명기, 31장6)
Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".
주님께서 친히 네 앞에 서서 가시고, 너와 함께 계시며, 너를 버려두지도 저버리지도 않으실 것이니, 너는 두려워해서도 낙심해서도 안 된다.” (불가타 성경, 신명기, 31장8)
Dixitque Debora ad Barac: " Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus ". Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo.
그때에 드보라가 바락에게 말하였다. “자, 일어나시오. 오늘이 바로 주님께서 시스라를 그대의 손에 넘겨주신 날이오. 주님께서 반드시 그대 앞에 서서 나가실 것이오.” 그리하여 바락이 그 만 명을 거느리고 타보르 산에서 내려갔다. (불가타 성경, 판관기, 4장14)
Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
낮에는 구름 기둥으로 그들을 이끄시고 밤에는 불기둥으로 그들이 가는 길을 비추어 주셨습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장12)
Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:5)
Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:10)
Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem vocat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION