라틴어 문장 검색

omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 150:1)
ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:1)
secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:1)
compertum tamen affirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:1)
Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:1)
per idem tempus legati ab rege Perseo venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 375:1)
paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 528:1)
Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitiam iungeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV2)
nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 33:1)
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei adlatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 37:1)
cum in expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 198:1)
missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 276:3)
sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, qui legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, redit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 178:1)
attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 112:1)
Perseus, cum ab colloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 482:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION