라틴어 문장 검색

Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 3:3)
Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 23:3)
Sub initio anni consules in Epiro in exercitu Pompeii comitia habent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권1)
63 Fames oritur et lues in Pompeii exercitu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권6)
556 Brutus in exercitu Pompeii.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권20)
omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:3)
Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 3:1)
nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 6:9)
Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti;
(카이사르, 내란기, 1권 25:3)
inde ipsum cum exercitu ubicumque Pompeius esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 16:8)
mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 4:1)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat, equitesque eius angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 70:1)
His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea praedicabant, sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, his, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt;
(카이사르, 내란기, 3권 104:1)
sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION