라틴어 문장 검색

praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 400:1)
et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad communita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 255:1)
et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est ut Petilius duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 309:1)
et praetores prioris anni pro praetoribus, Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae, intentus adversus omnes motus 5 Philippi Macedonum regis, praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 130:1)
Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:5)
in his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur cvivs pecvniae dies fvisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 168:2)
postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:8)
Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 436:1)
et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:2)
duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus volonum Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 142:1)
Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem - is filius consulis erat - ad Luceriam Graccho succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 155:1)
si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 443:1)
litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minucii praetoris, cui Bruttii provincia erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 123:1)
par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 527:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION