라틴어 문장 검색

Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consules dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 310:1)
nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 36:1)
signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 551:1)
ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 328:1)
id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 104:1)
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 330:1)
priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 30:1)
nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 34:2)
Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 515:1)
Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 29:2)
in hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 130:1)
inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 484:1)
Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam adduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 289:1)
ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 212:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION