라틴어 문장 검색

nam post Sabinarum raptum et factum inter Romulum et Titum Tatium foedus recepti in urbem Sabini sunt, sed hac lege, ut in omnibus essent cives Romani, excepta suffragii latione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7092)
Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
그러므로 모든 악의와 모든 거짓과 위선과 시기, 그리고 모든 중상을 버리십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장1)
Romulus vero post eum et Sabostius curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 20:2)
Augustulus, qui ante regnum Romulus a parentibus vocabatur, a patre Oreste patricio factus est imperator.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 8장 1:1)
quae gessit in Latio Caesar Fridericus,
(ARCHIPOETA, IV62)
Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 4:3)
Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 16:1)
MEMORIAE traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 2:1)
Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 4:1)
quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 1:2)
Ea testamento, ut in Antiatis Historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 7:1)
Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:1)
In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios 'fratres Arvales' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:3)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION