라틴어 문장 검색

Dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis, profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa, iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis, licenter palantibus, intercipiunt et obtruncant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 5:2)
Huc cum cotidiana consuetudine congressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur, subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa.
(카이사르, 내란기, 1권 40:5)
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 55:2)
hora x subsequi pabulatores equitesque revocari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 80:6)
Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 17장2)
Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장3)
Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam potest maxime appropinquat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 18장2)
Arpinas alius Volscorum in monte solebat poscere mercedes alieno lassus aratro, nodosam post haec frangebat vertice vitem, si lentus pigra muniret castra dolabra;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII98)
Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 11:1)
volsca de gente de Priverno, Volscorum oppido, ut Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8035)
saltabant autem ritu veteri armati post victoriam Tiburtinorum de Volscis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2852)
est et volscorum egregia de gente camilla ut in septimo, segregem eam a virorum efficit multitudine:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4321)
nam pulsus fuerat a gente Volscorum, quae etiam ipsa Etruscorum potestate regebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5673)
et hic ostendit dicendo 'Tyrrhena per oppida' quod etiam Volsci in Tuscorum fuerint potestate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5816)
Volscos a Volscatibus Hylinis originem ducere, exclytas autem, inter quos Amazones sunt, regionem Illyricam incolere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8427)

SEARCH

MENU NAVIGATION