라틴어 문장 검색

Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
그런데 내가 구원자인 것은 사실이지만, 너에게는 나보다 더 가까운 구원자가 있다. (불가타 성경, 룻기, 3장12)
Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: " Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui ".
그러자 이스라엘 임금은 나라의 모든 원로를 불러 놓고 말하였다. “이자가 무슨 악을 꾀하는지 살펴보십시오. 그가 나에게 사람을 보내어 왕비들과 왕자들과 은과 금을 내놓으라고 하는데, 나로서는 거절할 수 없었습니다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 20장7)
quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
사십 년 동안 그리하였다. 그래서 나는 그 세대에게 화가 나 말하였다. ‘언제나 마음이 빗나간 자들, 그들은 내 길을 깨닫지 못하였다.’ (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 3장10)
Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
또 하느님께서는 사십 년 동안 누구에게 화가 나셨습니까? 죄를 지은 사람들, 시체가 되어 광야에 쓰러진 그 사람들이 아닙니까? (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 3장17)
infensi infensus proprie est plus quam inimicus, ab inimico maior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 721)
Pygmaeos credas positis mitescere bellis, Jamque, infensa gruum temnentes praelia, tutos Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:1)
His auditis, dux voluntati regis in omnibus cessit, et obsides quos petebat dari non abnuit, hac tamen conditione ut ultra peregrinorum exercitus, tam praesens quam futurus, per terram ejus transiret sine aliquo obstaculo, et pacifice mutuaret vitae necessaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:9)
Inter haec mutuae charitatis gaudia utrinque sui recordati Christiani nominis et communiter habitae tribulationis, passionis et pristinae dilectionis, internuntios constituerunt, qui Boemundum de injustitia sua arguerent et de concordia interpellarent, quatenus compunctus fratribus reconciliari non abnueret, fratres quoque eum satisfacientem benigne in [0568C] concordiam et charitatem reciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:1)
Tankradus ejus petitionem non abnuit, hac tamen conditione apposita, ut ad Mamistram civitatem obsidendam et recuperandam ejus opem et vires haberet, quam nuper traditione Armeniorum imperatori redditam amiserat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:2)
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:20)
Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:11)
Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:2)
non abnuo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:3)
Inter has ruinarum varietates, a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis crimina cogebatur, abnuens et reclamans, adllatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor, sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:1)
Verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi, ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare, ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION