라틴어 문장 검색

In ipsa quidem divinitatis natura, ac divinarum personarum distinctione, ita praesumptuosus assertor invenitur, ut quia Deus Pater generavit Filium, profiteatur Deum genuisse seipsum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:2)
Discat ergo prudentia vestra meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:25)
' Propterea, inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:6)
Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in levamen et solatium vulgi, tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis eius praeponderabant patricidia et scelera.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:11)
quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,nec siccitatibus abolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 4:2)
Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini terniue ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 1:2)
nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 2:4)
aboleuit et ius moremque asylorum, quae usquam erant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 3:2)
Druidarum religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam penitus aboleuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 5:1)
grauiora uectigalia aut aboleuit aut minuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 1:2)
superuenerunt et Vindicis litterae hortantis, ut humano generi assertorem ducemque se accommodaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:2)
scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:2)
abolescet abolebitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2321)
nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, quod nunc abolevit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4233)
Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION