라틴어 문장 검색

cumque venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello coniunctum ad recipiendam aquam triplex inmissarium, conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae intra receptacula coniuncta, uti, cum abundaverit ab extremis, in medium receptaculum redundet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장6)
Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi.
주님께서는, 너희에게 주시겠다고 너희 조상들에게 맹세하신 땅에서, 너희 몸의 소생과 가축의 새끼와 땅의 소출을 풍성하게 해 주실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장11)
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.
그러면 주 너희 하느님께서는 너희 손이 하는 모든 일과, 너희 몸의 소생과 너희 가축의 새끼와 너희 땅의 소출을 풍성하게 해 주실 것이다. 주님께서 너희 조상들을 두고 흐뭇해하셨듯이, 정녕 다시 너희의 번영을 두고 기뻐하실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 30장9)
Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
누구든지 그대의 집에서 문밖으로 나가는 자는 자기 탓으로 죽을 것이오. 그러면 우리에게는 책임이 없소. 그러나 그대와 함께 집 안에 있는 어떤 사람에게라도 누가 손을 댈 경우에는, 그 사람의 죽음은 우리의 책임이오. (불가타 성경, 여호수아기, 2장19)
Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
주님께서 유다 지파와 함께 계셨으므로 그들은 산악 지방을 차지할 수 있었다. 그러나 평야의 주민들은 쫓아내지 못하였다. 그들이 철 병거들을 가지고 있었기 때문이다. (불가타 성경, 판관기, 1장19)
De pane tuo communica esurienti et de vestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam.
배고픈 이에게 먹을 것을 나누어 주고, 헐벗은 이들에게 입을 것을 나누어 주어라. 너에게 남는 것은 다 자선으로 베풀고, 자선을 베풀 때에는 아까워하지 마라. (불가타 성경, 토빗기, 4장16)
Parasti in conspectu meo mensa adversus eos, qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus redundat.
당신께서 저의 원수들 앞에서 저에게 상을 차려 주시고 제 머리에 향유를 발라 주시니 저의 술잔도 가득합니다. (불가타 성경, 시편, 23장5)
Induta sunt ovibus prata et valles abundabunt frumento clamabunt, etenim hymnum dicent.
목장들은 양 떼로 옷 입고 골짜기들은 곡식으로 뒤덮여 저들이 환성을 올리며 노래합니다. (불가타 성경, 시편, 65장14)
Ecce ipsi peccatores et abundantes in saecul multiplicaverunt divitias.
보라, 바로 이들이 악인들! 언제까지나 걱정 없이 재산을 늘려 가네. (불가타 성경, 시편, 73장12)
et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt.
그러면 네 곳간은 그득 차고 네 술통은 포도즙으로 넘치리라. (불가타 성경, 잠언, 3장10)
Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis.
의인의 마음은 대답하기 전에 깊이 생각하지만 악인의 입은 악한 것을 내뱉는다. (불가타 성경, 잠언, 15장28)
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
사람 입에서 나오는 말은 깊은 물이고 지혜의 원천은 쏟아져 흐르는 시냇물이다. (불가타 성경, 잠언, 18장4)
quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis.
그것들을 가슴에 간직하고 다 말할 수 있게 준비를 갖추는 것은 흐뭇한 일이다. (불가타 성경, 잠언, 22장18)
Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
가난한 자에게 주는 이는 모자람이 없지만 못 본 체하는 자는 많은 저주를 받는다. (불가타 성경, 잠언, 28장27)
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
강물이 모두 바다로 흘러드는데 바다는 가득 차지 않는다. 강물은 흘러드는 그곳으로 계속 흘러든다. (불가타 성경, 코헬렛, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION