라틴어 문장 검색

Et ecce Iesus occurrit illis dicens: " Avete ". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
그런데 갑자기 예수님께서 마주 오시면서 그 여자들에게 “평안하냐?” 하고 말씀하셨다. 그들은 다가가 엎드려 그분의 발을 붙잡고 절하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 28장9)
-C. Popilius, qui ad Delum in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset quam ad Alexandreae moenia accederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 94:1)
Praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave eadem figura in litore occurrisse narratur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 3:2)
Ei post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, brevique postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 10:1)
deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 735:2)
quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:2)
"Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
그러고 나서 이렇게 기도하였다. “제 주인 아브라함의 하느님이신 주님, 오늘 일이 잘되게 해 주십시오. 제 주인 아브라함에게 자애를 베풀어 주십시오. (불가타 성경, 창세기, 24장12)
Occurritque ei servus et ait: "Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua".
그 종이 그에게 달려가서 말하였다. “그대의 물동이에서 물을 좀 들이키게 해 주오.” (불가타 성경, 창세기, 24장17)
Rursum Isaac ad filium suum: " Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ". Qui respondit: " Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ".
그래서 이사악이 아들에게 “내 아들아, 어떻게 이처럼 빨리 찾을 수가 있었더냐?” 하고 묻자, 그가 “아버지의 하느님이신 주님께서 일이 잘되게 해 주셨습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 27장20)
Dixitque Isaac ad Iacob: " Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ".
이사악이 야곱에게 말하였다. “내 아들아, 가까이 오너라. 네가 정말 내 아들 에사우인지 아닌지 내가 만져 보아야겠다.” (불가타 성경, 창세기, 27장21)
Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: " Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ".
야곱이 아버지 이사악에게 가까이 가자, 이사악이 그를 만져 보고 말하였다. “목소리는 야곱의 목소리인데, 손은 에사우의 손이로구나.” (불가타 성경, 창세기, 27장22)
dixit ad eum Isaac pater eius: " Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ".
그런 다음 아버지 이사악이 그에게 말하였다. “내 아들아, 가까이 와서 입 맞춰 다오.” (불가타 성경, 창세기, 27장26)
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: " Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
그가 가까이 가서 입을 맞추자, 이사악은 그의 옷에서 나는 냄새를 맡고 그에게 축복하였다. “보아라, 내 아들의 냄새는 주님께서 복을 내리신 들의 냄새 같구나. (불가타 성경, 창세기, 27장27)
Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
야곱은 자기 외숙 라반의 딸 라헬과 외숙 라반의 양 떼를 보자, 다가가 우물에서 돌을 굴려 내고, 자기 외숙 라반의 양 떼에게 물을 먹였다. (불가타 성경, 창세기, 29장10)
Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
레아와 그의 아이들도 앞으로 나와 큰절을 하고, 마지막으로 요셉과 라헬이 앞으로 나와 큰절을 하였다. (불가타 성경, 창세기, 33장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION