라틴어 문장 검색

Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
백성이 주님의 귀에 거슬리는 불평을 하였다. 주님께서 그것을 들으시고 진노하셨다. 그러자 주님의 불이 그들을 거슬러 타올라 진영 언저리를 삼켜 버렸다. (불가타 성경, 민수기, 11장1)
Ideo audivit Dominus et exarsit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israel.
이에 주님께서 들으시고 격노하시니 야곱을 거슬러 불길이 타오르고 이스라엘을 거슬러 분노가 솟아올랐다. (불가타 성경, 시편, 78장21)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio,
시온 산의 모든 지역과 그 회중 위에 낮에는 구름을, 밤에는 타오르는 불길로 연기와 광채를 만들어 주시리라. 정녕 주님의 영광이 모든 것을 덮어 주는 지붕과 (불가타 성경, 이사야서, 4장5)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
“나는 세상에 불을 지르러 왔다. 그 불이 이미 타올랐으면 얼마나 좋으랴? (불가타 성경, 루카 복음서, 12장49)
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
사람들이 안뜰 한가운데에 불을 피우고 함께 앉아 있었는데, 베드로도 그들 가운데 끼어 앉았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장55)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
원주민들은 우리에게 각별한 인정을 베풀었다. 비가 내리기 시작한 데다 날씨까지 추웠으므로, 그들은 불을 피워 놓고 우리를 모두 맞아 주었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장2)
Mulier enim superbiae concitatione accensa nec linguae nec manus novit scelera vel convicia continere, sed omnia nefanda irata audacter committit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:2)
Nam super his accensa graves exarsit in iras Grus stomachans;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 6:2)
Hiis uerbis accensa magis Prudencia mentem Sistit et in certo figit uestigia mentis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:1)
currum Conscendit currusque decor cumulatus habundat Plenius et roseo flammatur sidere uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:11)
Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis Ingrediens, stupet insultus irasque caloris Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans, Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:1)
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira, Bella serens siciensque lites nostrique sititor Sanguinis, excuciens pacem fedusque recidens, Qui regni uiolare fidem, mutare potentes Gaudet, flammantis uestitus crine comete, Qui parat arma uiris, cogit sperare furentes, Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:3)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne Lucis et eterni solis radiata nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION