라틴어 문장 검색

Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
백성이 주님의 귀에 거슬리는 불평을 하였다. 주님께서 그것을 들으시고 진노하셨다. 그러자 주님의 불이 그들을 거슬러 타올라 진영 언저리를 삼켜 버렸다. (불가타 성경, 민수기, 11장1)
Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: " Quid habes? ".
오트니엘에게 간 악사는 그를 부추겨 자기 아버지에게 밭을 요구하게 하였다. 악사가 나귀에서 내리자 칼렙이 “무슨 일이냐?” 하고 물었다. (불가타 성경, 판관기, 1장14)
Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: "Vade, servi diis alienis".
저의 주군이신 임금님께서는 이제 이 종의 말을 들어 주십시오. 만일 주님께서 임금님을 부추기시어 저를 치시려는 것이라면, 저는 기꺼이 그분께 바치는 예물이 되겠습니다. 그러나 만일 사람들이 그렇게 하였다면, 그들은 주님 앞에서 저주를 받아야 합니다. 제가 주님의 상속 재산을 더 이상 받아 누리지 못하도록, ‘가서 다른 신들을 섬겨라.’ 하면서, 그들이 오늘 저를 쫓아내는 것이기 때문입니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 26장19)
Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel.
사탄이 이스라엘을 거슬러 일어나, 이스라엘의 인구를 조사하도록 다윗을 부추겼다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장1)
Ideo audivit Dominus et exarsit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israel.
이에 주님께서 들으시고 격노하시니 야곱을 거슬러 불길이 타오르고 이스라엘을 거슬러 분노가 솟아올랐다. (불가타 성경, 시편, 78장21)
sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ".
이것은 분명 네리야의 아들 바룩이 우리를 칼데아인들의 손에 넘겨, 그들이 우리를 죽이거나 바빌론으로 유배 보내게 하려고 당신을 부추긴 것이오.” (불가타 성경, 예레미야서, 43장3)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
“나는 세상에 불을 지르러 왔다. 그 불이 이미 타올랐으면 얼마나 좋으랴? (불가타 성경, 루카 복음서, 12장49)
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
사람들이 안뜰 한가운데에 불을 피우고 함께 앉아 있었는데, 베드로도 그들 가운데 끼어 앉았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장55)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
원주민들은 우리에게 각별한 인정을 베풀었다. 비가 내리기 시작한 데다 날씨까지 추웠으므로, 그들은 불을 피워 놓고 우리를 모두 맞아 주었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장2)
Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est;
그 일에 대항해 흥분한 시민들은 무력을 통해서 자신들의 정의를 이루고자 하였고, 행정관은 영토 내의 큰 수의 사람을 모으고 있었다. 결국 오르게토릭스는 죽었다; (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 4장3)
omnēs spectātōrēs clāmābant et agitātōrēs incitābant.
모든 관중들은 소리쳤고, 마부들은 속도를 높였다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs26)
ad quod incessanter /f.8rd/ episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 4:7)
Quod qui ignorat, nec experimento didicit, adhuc legat dictum musicae capitulum et inveniet quomodo Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddidit duriorem et sui compotem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:11)
Nam cum scortum, inquit, in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet comburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos erat, nocturnus inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum multis amicorum admonitionibus a facinoribus noluisse desistere, mutari modum praecepit, atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:12)
nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION