라틴어 문장 검색

Talis, inquiens, mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:11)
Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae.
너희는 나를 위한 희생 제물의 피를 누룩 든 빵과 함께 바쳐서는 안 된다. 파스카 제물을 이튿날 아침까지 남겨 두어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 34장25)
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
백성이 주님의 귀에 거슬리는 불평을 하였다. 주님께서 그것을 들으시고 진노하셨다. 그러자 주님의 불이 그들을 거슬러 타올라 진영 언저리를 삼켜 버렸다. (불가타 성경, 민수기, 11장1)
quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.
그들은 너희가 피곤하고 지쳐 있을 때에 너희와 길에서 마주치자, 하느님 두려운 줄도 모르고 너희 뒤에 처진 사람들을 모두 쳐 죽였다. (불가타 성경, 신명기, 25장18)
Ideo audivit Dominus et exarsit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israel.
이에 주님께서 들으시고 격노하시니 야곱을 거슬러 불길이 타오르고 이스라엘을 거슬러 분노가 솟아올랐다. (불가타 성경, 시편, 78장21)
A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere;
영광의 왕좌에 앉은 자부터 먼지와 재를 뒤집어쓴 비천한 자에 이르기까지, (불가타 성경, 집회서, 40장3)
Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
목공은 줄을 늘여 석필로 그 모양을 그리고 대패질을 한 뒤 걸음쇠로 그 모양을 그리고 사람의 모습처럼 인간의 아름다움을 본떠 우상을 만들어서 신전에 세운다. (불가타 성경, 이사야서, 44장13)
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge ".
이제 나는 오늘로 그대의 손에 묶인 쇠사슬을 풀어 주겠소. 그대가 만일 나와 더불어 바빌론으로 가는 것이 좋으면 같이 갑시다. 내가 그대를 잘 돌보아 주겠소. 그러나 나와 더불어 바빌론으로 가는 것이 싫으면 그만두시오. 그대 앞에 있는 이 땅 어디든지, 적당하고 좋은 곳으로 떠나가시오. (불가타 성경, 예레미야서, 40장4)
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: " Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ".
예수님께서는 자리에 앉으셔서 열두 제자를 불러 말씀하셨다. “누구든지 첫째가 되려면, 모든 이의 꼴찌가 되고 모든 이의 종이 되어야 한다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장35)
Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.
그러자 죽은 이가 일어나 앉아서 말을 하기 시작하였다. 예수님께서는 그를 그 어머니에게 돌려주셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장15)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
“나는 세상에 불을 지르러 왔다. 그 불이 이미 타올랐으면 얼마나 좋으랴? (불가타 성경, 루카 복음서, 12장49)
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
사람들이 안뜰 한가운데에 불을 피우고 함께 앉아 있었는데, 베드로도 그들 가운데 끼어 앉았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장55)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
원주민들은 우리에게 각별한 인정을 베풀었다. 비가 내리기 시작한 데다 날씨까지 추웠으므로, 그들은 불을 피워 놓고 우리를 모두 맞아 주었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장2)
velamen Moysi super cor habentes, nec adhuc cum Apostolo, revelata facie gloriam Domini speculantes (II Cor. III, 18), hoc illi audiant qui sacrae Scripturae magistri residentes, verba magis pueros proferre quam intelligere docent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:10)
Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION