라틴어 문장 검색

Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
너희보다 앞서 그 땅에 살던 사람들이 이런 온갖 역겨운 짓을 저질렀고, 그래서 그 땅이 부정하게 되었다. (불가타 성경, 레위기, 18장27)
Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt.
유다의 자손들은 또 만 명을 산 채로 붙잡아 바위 꼭대기로 끌고 갔다. 그들을 바위 꼭대기에서 내던지니, 모두 몸이 으스러졌다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장12)
In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce.
그것은 바위 위에 살며 밤을 지내니 바위 벼랑 끝이 그의 성채다. (불가타 성경, 욥기, 39장28)
Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;
그분께서는 자신들의 죄악으로 내쫓긴 멸망의 족속에게 자비를 베풀지 않으셨다. 그분께서는 완고한 민족들에게 이 모든 일을 하셨고 당신의 수많은 성도들에게서도 위로를 받지 못하셨다. (불가타 성경, 집회서, 16장9)
et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis.
그것들은 모두 몰려와서 험한 계곡들과 바위틈에, 모든 가시 덩굴과 모든 물터에 내려앉으리라. (불가타 성경, 이사야서, 7장19)
Locutus est autem sic Deus: "Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
하느님께서는 또 이렇게 말씀하셨습니다. ‘그의 후손은 남의 나라에서 나그네살이하며 사백 년 동안 종살이를 하고 학대를 받을 것이다. (불가타 성경, 사도행전, 7장6)
Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:4)
Et ideo Agar quae advena Latine dicitur atque accola, et Cethura quae odorifera significatur, haeredes non sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:9)
Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:10)
Principales itaque disciplinas sequentibus, et indigenas accolis agnoscimus praeferendas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:13)
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:2)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:1)
Iamque ad plana volutus, altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 3:1)
Quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis, per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam, ad saltus Tricorios venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION