라틴어 문장 검색

Amor hominem inevitabili quadam necessitate constringit danda indifferenter et non danda praestare, quod quidem non est largitas sed prodigalitas ab antiqua prudentia nominatur, quam divina scriptura docente vitium constat esse mortale, cui sufficere nulla posset abundantia rerum, et ideo quemlibet irreverenter ad egestatis ima deducit, et sic per fas et nefas homines angit accumulare divitias, unde suum paupertas pascat amorem et suum in saeculo conservare possit honorem illaesum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:3)
Certatim gestus, habitus, decor huius honorem Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:2)
Hunc dedit in munus Iouialis gracia matri Nature, cuius grates dantisque fauorem Accumulat doni meritum, quo munere maius Nil potuit tantus tante conferre parenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:7)
Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:2)
Sed iuuenis prior occurrit, prior obuiat hosti, Pauperiem prior aggreditur celerique uolatu Cornipedis pariterque suo cognamine nitens, Accumulat uires haste qua deicit illam Que terre deiecta iacet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:11)
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:36)
Lapis secundus, et priori non secundus in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:38)
Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo [0462C] vase praefulgeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:4)
Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:25)
Ibi fabulosis picturae commentis legebatur inscriptum, qualiter in virtutum catalogo Humilitas insignitatis vexillo praefulgeret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:8)
Omnia siquidem bona accumulat lingua disserta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 20:1)
Et eciam MarcialisCocus dixit, Qui iustis sanctisque viris, Tigille, ministrat, Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:4)
"Qui iustis sanctisque viris,Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:6)
"Qui iustissanctisque viris, Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:8)
Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION