라틴어 문장 검색

Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometriae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:12)
Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:7)
Fundatur igitur Geometria in praxi Mechanica, & nihil aliud est quam Mechanicae universalis pars illa quae artem mensurandi accurate proponit ac demonstrat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:17)
Isti, bursam ad nummorum vomitum, arcam pecuniarum invitant ad nauseam, ut exactori stomacho possint accuratius adulari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:5)
Inter quos, unum prae caeteris accuratius stimulis reprehensionis arguebat, qui prae aliis incurialius certabat dedecorare Naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:2)
Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:6)
Audito fratris adventu frater occurrit eiet hilari vultu accurate eum suscepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:6)
In linguam Germanicam Annales Xantenses bene transtulit paucisque adnotationibus accuratius illustravit vir doctissimus C. Rehdantz b. m.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 2:4)
Etiam fontes, ex quibus conscripti sint, explorare conatus est, quos postea alii viri docti accuratius indicaverunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:4)
qui fiat ut arcus in nubibus uarie, duo soles aemula similitudine uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
(아풀레이우스, 변명 15:6)
necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda;
(아풀레이우스, 변명 38:13)
memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere:
(아풀레이우스, 변명 40:8)
quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:15)
uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas didicisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:24)
Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus - enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator - maximas res paruis lineis repperit:
(아풀레이우스, 플로리다 18:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION