라틴어 문장 검색

Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:11)
Honorare ergo debesDominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:16)
Litteratura enimquelibet meliorare debet, quia ut ait Cassiodorus, "Non aliqua in mundopotest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 81:4)
secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:2)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:3)
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:2)
virtus autem actuosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 110:6)
quam leniter, quam remisse, quam non actuose!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:7)
Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:3)
ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 52:1)
Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION