라틴어 문장 검색

Illa respondit: " Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ". Ait Rachel: " Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ".
레아가 그에게 대답하였다. “내 남편을 가로챈 것으로는 모자라, 내 아들의 합환채까지 가로채려느냐?” 그러자 라헬이 말하였다. “좋아요. 언니 아들이 가져온 합환채를 주면, 그 대신 오늘 밤에는 그이가 언니와 함께 자게 해 주지요.” (불가타 성경, 창세기, 30장15)
Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.
그대들은 의인을 단죄하고 죽였습니다. 그러나 그는 그대들에게 저항하지 않았습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장6)
Praeterea tot sumus aliis poenarum addictae generibus, quas nullus posset nisi per experientiam scire docentem, quod mihi narrare impossibile tibique satis esset audire difficile.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:6)
Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:21)
ille qui nutat obsequiis, oneri servitutis addicitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:5)
et cur hujus servituti non Cham qui peccavit, sed filius ejus addicatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 1:3)
Deinde qua ratione cum filius ejus Cham peccaverit, non ipsum sed filium ejus servituti addixit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:7)
Itaque cum alter addicitur, uterque damnatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:5)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis, se et Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros, ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus, commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 28:1)
Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 6:1)
adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:3)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)
Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere iudices poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatoria paene elatum, ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem (quod dicitur) vellens, monensque ut castigatius viveret, reluctantem, praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 12:1)
Sequiturque semper haec turba, tamquam addicta perenni servitio, nec stipendiis aliquando fulta nec donis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION